Arcana Coelestia (Elliott) n. 2837

Previous Number Next Number See English 

2837. `Jehovah videbit': quod significet Domini Providentiam, constat ex significatione `videre' cum praedicatur de Jehovah seu Domino, quod sit praevidere et providere, de qua n. 2807; quod `Jehovah' sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329. In sensu litterali est denominatio loci, in sensu autem interno est qualitas status qui describitur; tempora enim et spatia sunt mere naturae, quare cum sensus litterae Verbi transit a natura in caelum, idea naturalis illorum prorsus perit, et fit idea spiritualis illis correspondens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church