279. Involvunt nunc omnes hi versus in serie, quod sensuale se averterit a caelesti, vers. 14: quod Dominus venturus in mundum, Qui uniret, vers. 15: quod, quia avertit se extemus homo, pugna inde, vers. 16: quod miseria inde, vers. 17: quod damnatio inde, vers. 18: quod tandem infernum inde, vers. 19. Haec successerunt in Ecclesia ista a quarta posteritate usque ad diluvium. * * * * * * * * * * * * * * 20. Et vocavit homo nomen uxoris suae Havah, quia illa erit mater omnis viventis. 21. Et fecit JEHOVAH DEUS homini et uxori ejus tunicas pellis, et vestivit eos. 22. Et dixit JEHOVAH DEUS, Ecce homo fuit sicut unus e nobis, sciendo bonum et malum; et nunc forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum. 23. Et emisit eum JEHOVAH DEUS ex horto Eden, ad colendum humum, ex qua sumptus. 24. Et ejecit hominem: et habitare fecit ab oriente ad hortum 'Eden cherubos; et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arbor is vitarum.