Arcana Coelestia (Elliott) n. 278

Previous Number Next Number See English 

278. Quod per 'redire ad humum ex qua sumptus' significetur quod Ecclesia rediret ad externum hominem qualis fuit ante regenerationem, constat ex eo quod 'humus' significet externum hominem, ut dictum prius. Quodque 'pulvis' significet damnatio et infernalem, constat quoque ex iis quae dicta sunt de serpente, qui quia maledictus, dicitur quod 'ederet pulverem'; praeter quae de pulveris significatione ibi ostensa sunt, addere licet quae apud Davidem, Coram Jehovah incurvabunt se omnes descendentes pulverem, et cujus animam non vivificavit, Ps. xxii 30 [A.V. 29]:

et alibi, Abscondis facies Tuas, conturbantur; colligis spiritum eorum, exspirant, et ad pulverem suum redeunt, Ps. civ 29;

quod est, quando se avertunt a facie Domini, quod 'exspirent' seu moriantur, et sic 'ad pulverem redeant,' hoc est, damnati fiant et infernales.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church