2754. Dolosissimi apparent quandoque alte supra caput, sed infernum eorum est profunde sub calcaneo pedis, sunt hodierni antediluviani; per innocentiam insidiantur, per misericordiam, et per varias affectiones bonas cum persuasione; fuerunt dum vixerunt in mundo, adulteri prae aliis; ubi aliqua uxor pulchra et juvenis, absque conscientia intrarunt, et per illa commoverunt ad stuprum; sunt invisibiles, nec volunt detegi, quia agunt incognito; sunt quoque crudeles, sibi solis studuerunt, et pro nihilo reputaverunt, si vel universus mundus pro iis periisset: tales hodie sunt magno numero, (o)etiam dictum quod ex Christianismo: infernum eorum est omnium gravissimum.