2753. Sunt quidam in mundo qui cupiditate feruntur pellicere virgines ad scortationes, ubicumque loci sint, in monasteriis, in familiis, apud parentes, etiam uxores, et se insinuant astutis modis et blanditiis; ii quia talibus assuefacti, et inde naturam imbuerunt, in altera vita retinent quod in societates se insinuare possint per blanda et simulata, sed quia cogitata eorum patent, rejiciuntur; transeunt sic ab una societate ad alteram, sed ubivis rejiciuntur, etiam mulctantur, surripere enim jucunda et beata aliorum student; tandem in nullas societates admittuntur, sed postquam graves poenas sustinuerunt, associantur similibus in inferno.