2649. `In die cum ablactaret Jishakum': quod significet statum separationis, constat (c)a significatione `diei' quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, et ex significatione `ablactari' quod sit separari, de qua n. 2647. A versu primo hujus capitis actum est de unitione Divinae Essentiae cum Humana Domini, hoc ordine; vers. 1, De praesentia Divini in Humano, unitionis causa: vers. 2, De praesentia Humani in Divino, ita de reciproca unitione, de qua n. 2004 vers. 3, Quod ex unitione illa Humanum factum Divinum: vers. 4, Et hoc successive et continue cum Dominus vixit in mundo: vers. 5, Quodque hoc incoharet, cum status rationali esset ut reciperet: vers. 6, 7, Describitur status unitionis quoad ejus quale, cum arcanis. Sequitur nunc de separatione humani materni, et continuatur usque ad vers. 12; quae separatio in hoc versu significatur per `ablactationem Isaci,' et in sequentibus repraesentatur per `filium Hagaris quod emissus domo'; et quia unio Divini Domini cum Humano Ipsius, et Humani cum Divino, est ipsum conjugium {1} Boni et Veri, ac inde est conjugium caeleste, quod idem est ac regnum Domini, ideo memoratur `convivium magnum quod fecit Abraham cum ablactaretur Isacus,' per quod primum conjugii seu prima unio significatur, (m)quod convivium nisi significavisset arcanum, sicut etiam ablactatio, nusquam memoratum fuisset.(n) [2] Quia nunc sequitur de separatione humani prioris quod fuit Domino a {2} matre, et tandem de ejus plenaria exuitione, sciendum quod Dominus successive et continue usque ad ultimum vitae cum glorificatus, separaverit a se et exuerit illud quod mere humanum fuit, quod nempe traxit a matre, usque tandem ut non amplius filius ejus esset sed filius Dei, sicut quoad conceptionem etiam quo nativitatem, et sic unus cum Patre, `et Ipse Jehovah: quod separaverit a se (c)et exuerit omne humanum quod a matre, ita ut amplius non esset filius ejus, patet clare a Domini verbis, apud Johannem, Cum deficeret vinum, dixit mater Jesu ad Ipsum, Vinum non habent; dicit illi Jesus, Quid Mihi et tibi, mulier? ii 3, 4:
apud Matthaeum, Dixit quidam, Ecce mater Tua et fratres Tui foris stant, quaerentes Tibi loqui; at Jesus respondens dixit ei qui dixerat. Quis est mater Mea, et qui fratres Mei? et extendens manum Suam super discipulos Suos dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis enim fecerit voluntatem Patris Mei, Qui est caelis, ille Meus frater, et soror, et mater, xii 47-49 [A.V. 47-50]; Marc. iii 32-35; Luc. viii 20, 21:
apud Lucam, Tollens quaedam mulier vocem ex populo, dixit Ipsi, Beatus venter qui peperit Te, et ubera quae suxisti; at Jesus dixit, Beati illi qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud, xi 27, 28;
[3] ubi cum mulier {3} de matre, Dominus de illis locutus {4} de quibus supra nempe `quisquis fecerit voluntatem Patris Mei {5}, ille Meus frater, {6} soror, et mater,' quod idem est cum his, `beati illi qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud': apud Johannem, Jesus videns matrem, et discipulum astantem, quem diligebat, dixit matri Suae, Mulier, ecce filius tuus; deinde dixit discipulo, Ecce mater tua; quare ab ista hora accepit eam discipulus apud se, xix 26, 27;
ex quibus verbis patet quod Dominus diceret ei sicut illa cogitabat cum videret Ipsum in cruce, sed usque non vocat illam matrem sed mulierem, et quod transferret matris nomen ad {7} illos qui significantur per discipulum, quare dixit discipulo, `Ecce mater tua': adhuc manifestius ab ipsis Domini verbis, apud Matthaeum, Jesus interrogavit Pharisaeos, dicens, Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? dicunt Ipsi, Davidis; dicit illis, Quomodo ergo David in spiritu Dominum Ipsum vocat, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris Meis, donec ponam inimicos Tuos scabellum pedum Tuorum? si ergo David vocat Ipsum Dominum, quomodo filius ejus est? et nemo potuit Ipsi respondere verbum, xxii 39 ad fin.; Marc. xii 35-37; Luc. xx 42-44;
ita nec amplius fuit illius Davidis quoad {8} carnem. [4] Porro quod separationem et exuitionem humani materni attinet, hoc non capiunt qui mere corporeas ideas de Humano Domini habent, et cogitant de illo sicut de humano alius hominis, inde talibus scandala: illi non sciunt quod qualis vita talis homo, et quod Divinum Esse vitae, seu Jehovah, fuerit Domino a conceptione, et quod simile Esse vitae in Humano Ipsius exstiterit per unionem. @1 i Divini.$ @2 ex.$ @3 illa.$ @4 locutus after supra.$ @5 i Qui est in caelis.$ @6 i et.$ @7 in.$ @8 secundum.$