2648. `Fecit Abraham convivium magnum': quod significet cohabitationem et unionem, constat a significatione `convivii' quod sit cohabitatio, de qua n. 2341; hic quoque unio, quia agitur de Domino, cujus Humanum unitum Divino ac Divinum Humano, et quia agitur de hac unione, dicitur `convivium magnum.'