Arcana Coelestia (Elliott) n. 2455

Previous Number Next Number See English 

2455. Quod `facta statua salis' significet quod omne bonum veri vastatum sit, constare potest a significatione `statuae' et a significatione `salis': statua in lingua originali exprimitur per vocem qua significatur statio, non qua statua quae erigebatur vel in cultum, vel in signum, vel in testem, sic ut per `statuam salis' hic significetur quod constiterit vastatum, nempe verum quod significatur per uxorem Loti {1}, (o)n. 2454. Verum tunc dicitur vastatum quando non bonum amplius in illo est; [2] ipsa vastatio significatur per salem; sicut {2} pleraque in Verbo duplicem sensum habent, nempe genuinum et ei oppositum, ita etiam `sal'; hoc in genuino sensu significat affectionem veri, in opposito vastationem affectionis veri, hoc est, boni in vero; quod affectionem veri, videatur Exod. xxx 35; Lev. ii 13; Matth. V 13; Marc. ix 49, 50; Luc. xiv 34, 35; quod vastationem affectionis veri, seu boni in vero, constat ex his locis'; apud Mosen, Sulphur erit, et sal, combustio tota terra, non seretur, non germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Amorae, Admae et Zeboim, Deut. xxix 22;

ubi `sulphur' est vastatio boni, et `sal' vastatio veri; quod vastatio sit, patet a singulis: [3] apud Zephaniam Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammonis sicut Amora, locus derelictus urticae, et fovea salis, ac desolatio in aeternum, ii 9;

ubi `locus derelictus urticae' pro vastatio bono, et `fovea salis' pro vastato vero; locus enim urticae se refert ad Sodomam per quam malum seu vastatum bonum, et fovea salis ad Amoram per quam falsum seu vastatum verum, significari ostensum est; quod vastatio sit, patet, nam dicitur `desolatio in aeternum': apud Jeremiam, Qui ponit carnem brachium suum,... erit sicut virgultum nudatum in solitudine, et non videbit cum venit bonum, et habitabit exustis locis in deserto, terra salsa, et non habitatur, xvii [5], 6;

ibi `exusta loca' pro vastatis bonis, `terra salsa' pro vastatis veris: [4] apud Davidem, Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem, terram fructus in salsugineam, ob malitiam habitantium in ea, Ps. cvii 33, 34;

`terram fructus in salsugineam' pro vastatione boni in vero: apud Ezechielem, Caenosa ejus et paludes ejus, et non sanantur, in salem dabuntur, xlvii 11;

`in salem dari' pro vastari prorsus quoad verum. Quia `sal' significabat vastationem, et `urbes' doctrinalia veri, ut ostensum n. 402, 2268, 2428, (x)2451, olim urbes destructas, ne reaedificarentur, conserebant sale, Jud. ix 45. Hic nunc est quartus status Ecclesiae quae per `Lotum' repraesentatur, qui est quod omne verum quoad bonum vastatum sit. @1 A had this but altered to quod est uxor Lothi.$ @2 These seven lines were written in A at end of [ ] after Jud. ix 45, but transferred to this position by markings, to take the place of deleted words quod constare potest ab his in Verbo locis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church