Arcana Coelestia (Elliott) n. 2346

Previous Number Next Number See English 

2346. `Viri urbis': quod significet illos qui in falsis, et `viri Sodomae' illos qui in malis, constat a significatione `urbis' et `Sodomae'; quod `urbs' significet vera, tum {1} falsa seu contraria veris, prius n. 402, et quod `Sodoma' omnis generis mala, n. 2220, 2246 ostensum est: quia fuerunt tam falsa quam mala, de quibus inquisitum seu visitatum, dicitur `viri urbis viri Sodomae': si non utrumque intellectum, modo dictum fuisset `viri Sodomae.' @1 quoque.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church