2345. `Vix adhuc cubuerunt': quod significet tempus primum visitationis, constat ab illis quae de vespera et nocte supra n. 2323, (x)2335 dicta sunt, quod nempe per illas in Verbo significetur visitatio et judicium; hic quidem non nominatur vespera aut nox, sed dicitur `vix dum cubuerunt,' ac ita significatur tempus procedentis vesperae ad noctem seu incohantis noctis, proinde tempus primum visitationis super malis, ut quoque a sequentibus patet; nam inquisitio de malis intra Ecclesiam per `Sodomam' intellectis hic incohat.