2332. `Lavate pedes vestros': quod significet applicationem ad ejus naturale, constat ab illis quae in capite praecedente n. 2162 dicta sunt, ubi eadem verba. Olim cum viderunt angelum Jehovae, crediderunt se morituros, Exod. xix 12, 21, 24; xx (x)19; Jud. vi 22, 23; xiii 22, 23; ex causa quia Sanctum Divinum influens in profanum quod apud hominem, talis efficaciae est ut sit sicut ignis edens et consumens; quapropter Dominus coram homine cui Se sistit videndum, etiam coram angelus, miraculose moderatur et temperat Sanctum ab Ipso procedens ut sustinere possint, seu quod idem, applicat ad eorum naturale: hoc nunc est quod in sensu interno significatur per haec quae dixit Lot ad angelos, `Lavate pedes vestros.' Inde qualis sensus internus est, patet, nam quod haec significatio sit, a sensu litterae non videri potest.