Arcana Coelestia (Elliott) n. 2005

Previous Number Next Number See English 

2005. Quod `pater' significet quod ab Ipso, constat a significatione `patris,' de quo in mox praecedentibus, nempe quod quicquid a Patre, hoc fuerit ab Ipso, quia unum: internum hominis cujuscumque est a patre, externum {1} a matre; seu quod idem, ipsa anima est a patre, corpus quo induitur anima, est a matre; anima cum corpore usque unum faciunt, nam anima est corporis, et corpus est animae, ideo inseparabilia: Internum Domini fuit a Patre, ita Ipse Pater, inde {2} est quod Dominus dicat quod `Pater in Ipso sit'; quod `Ego in Patre et Pater in Me'; `qui Me videt, Patrem videt'; quod `Ego et Pater unum simus,' ut a locis supra allatis constat. In Verbo Veteris Testamenti etiam Pater dicitur, ut apud Esaiam, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et erit principatus super humero illius, et vocabitur nomen illius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix (x)5 [A.V.6];

cuivis constat quod `Puer natus nobis, et filius datus nobis' sit Dominus: qui appellatur `Pater aeternitatis': apud eundem, Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster: ab aeterno nomen Tuum, lxiii 16;

ubi quoque Dominus, Qui dicitur `Jehovah Pater noster,' non enim alius Redemptor est: apud Malachiam, Annon Pater unus omnibus nobis? annon Deus unus creavit nos? ii 10;

`creare' pro regenerare, ut ostensum in Parte Prima n. 16, 88, 472; praeter quod ubivis per `Jehovam' in Verbo Veteris Testamenti intelligatur Dominus, quia Ipsum repraesentarunt omnes ritus Ecclesiae; et Ipsum spectant in interno sensu omnia quae in Verbo. @1 i est.$ @2 i nam a Jehovah conceptus, quare non alius a Patre.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church