Arcana Coelestia (Elliott) n. 2004

Previous Number Next Number See English 

2004. `Et eris in patrem multitudinis gentium': quod significet Humanae Essentiae unionem cum Divina, non ita constare potest (c)ab explicatione singularum vocum in sensu interno, nisi spectentur communi quadam idea, qua sistitur hic sensus; sensus internus aliquoties talis est: qui cum talis, dici potest universalior quia remotior; ab explicatione singularum vocum, hic proximus sensus resultat quod a Domino omne verum et omne bonum, nam, ut dicetur infra, `pater' significat ab Ipso, hoc est, a Domino, `multitudo' verum, et `gentium' inde bonum; at haec, nempe vera et bona, quia sunt per quae Dominus univit Humanam Essentiam Divinae, sensus ille universalior et remotior, inde exsurgit {1}; angeli ita percipiunt haec verba; et simul tunc reciprocam unionem, nempe Essentiae Divinae Domini cum Humana, et Humanae cum Divina; nam ut dictum `Ego foedus Meum cum te' significat Essentiae Divinae unionem cum Humana, haec inde, Essentiae Humanae cum Divina. [2] Quod unitio reciproce facta sit, est arcanum quod nondum detectum est, et tale ut vix ad captum (t)exponi possit, nam nondum alicui notum est qualis est {2} influxus; et absque cognitione influxus, nusquam aliqua idea potest capi quid unitio reciproca; at illustrari aliquatenus potest ab influxu apud hominem, nam etiam apud hominem est conjunctio reciproca: a Domino per internum hominis, de quo mox supra n. 1999, continue influit vita in hominis rationale et per hoc in externum et quidem in ejus scientifica et cognitiones, et non solum adaptat illa ad recipiendum vitam sed etiam in ordinem disponit, et sic facit ut homo cogitare possit, et denique ut rationalis sit; haec conjunctio est Domini cum homine, sine qua nusquam homo posset cogitare, minus rationalis esse; quod unicuique constare potest ex eo quod in cogitatione hominis innumerabilia arcana scientiae et artis analyticae sint, et tam innumerabilia ut in aeternum nequeant explorari, (m)quae nusquam influunt per sensus seu per externum hominem, sed per internum; homo autem a sua parte obviam it huic vitae quae a Domino, per scientifica et cognitiones, et sic reciproce se conjungit. [3] Sed quod unionem Divinae Essentiae Domini cum Humana Ipsius, et Humanae cum Divina, attinet, haec infinite ascendit; nam Internum Domini fuit Ipse Jehovah, ita Ipsa Vita; internum autem hominis non est Dominus, ita nec vita sed recipiens vitae: Domini cum Jehovah fuit unio, at hominis cum Domino non est unio sed conjunctio; Dominus ex propria potentia univit se Jehovae, quare etiam justitia factus, homo autem nusquam propria potentia sed Domini, sic ut Dominus Sibi conjungat hominem: reciproca illa unio est quae a Domino intelligitur, ubi Sua tribuit Patri, et quae Patris Sibi, ut apud Johannem, Jesus dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum Qui misit Me; [qui videt Me videt Ipsum Qui misit Me;] Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii 44-46;

in quibus verbis arcanissima illa latent, et quidem de unione boni cum vero, et veri cum bono, seu quod idem {3}, de unione Essentiae Divinae cum, Humanae cum Divina; quare dicit,' qui credit in Me non credit in Me sed in Ipsum Qui misit me,' et mox, `qui credit in Me'; interveniente de unione illa, ita, `qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me.' [4] Apud eundem, Verba, quae Ego loquor vobis, a Me Ipso non loquor, Pater Qui in Me manet, Ille facit opera: credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me:... amen dico vobis, qui credit in Me, opera quae Ego facio, [ille etiam faciet,] xiv 1012;

in his verbis eadem arcana sunt, nempe de unione boni cum vero, et veri cum bono, seu quod idem, Divinae Essentiae Domini cum Humana et Humanae cum Divina; quare dicit, `verba quae Ego loquor vobis,:

Me IPso non loquor; Pater Qui in Me, facit opera'; et mox, `opera quae Ego facio,' interveniente de unione hic {4} similiter, ita, Ego in Patre, et Pater in Me {5}: haec est unio mystica de qua plures loquuntur. [5] Exinde constat quod non alius fuerit a Patre, tametsi de Patre sicut de alio locutus, et hoc ob causam reciprocae unitionis quae fieret, et quae {6} facta; nam aperte toties dicit quod unus sit cum Patre, ut in locis citatis, Qui videt Me, videt Illum Qui misit Me, Joh. xii 45;

tum, Pater, Qui in Me manet,... credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. xiv 10, 11;

et apud eundem, Si Me nossetis, (x)etiam Patrem Meum nossetis, viii 19; apud eundem, Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis,' et ab hinc cognovistis Illum, et vidistis Illum. Dicit Illi {7} Philippus, Monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit? xiv 710;

et apud eundem, Ego et Pater unum sumus, x 30. Inde est quod in caelo non alium sciant Patrem quam Dominum, quia in Ipso Pater, et unus cum Patre, et cum Ipsum vident, Patrem vident, sicut Ipse dixit, (x)videatur n. 15. @1 surgit.$ @2 sit.$ @3 i est.$ @4 i etiam.$ @5 A and I have qui videt Me, videt Ipsam Qui misit Me, but this seems to have been a confusion with the preceding reference.$ @6 dein.$ @7 Ipse.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church