1981. Unum simile licet adhuc referre; somniavi somnium sed vulgare; dum vigil factus, narravi omnia a principio ad finem; angeli dicebant quod prorsus coinciderent cum illis quae inter se locuti, non quod essent illa quae somnio sed prorsus illa, in quae versa sunt eorum loquelae cogitata, sic tamen ut essent repraesentativa et correspondentia, immo singula ut nihil deesset: tum locutus cum illis de influxu, quomodo talia influunt et variantur; et persona de qua illam ideam habui quod esset in vero naturali, quam ideam cepi ex ejus vitae actis; apud angelos fuit loquela de veritate naturali, quare ille repraesentabatur mihi, et quae is loquebatur mecum in somnio et agebat, haec ordine repraesentative et correspondenter sequebantur ex eorum sermone mutuo; sed usque nihil erat quod prorsus simile seu idem fuit.