1980. Dignum memoratu est, postquam evigilatus cum referrem quid vidissem in somnio, et hoc longa serie, tunc quidam angelici spiritus, non ex illis de quibus supra, dicebant quod illa prorsus coinciderent et eadem essent cum illis rebus de quibus locuti inter se, et quod nihil prorsus differret, sed usque quod non essent illa de quibus sermonem habuerunt sed repraesentativa eorundem, in quae ideae illorum in mundo spirituum ita versae et mutatae essent; nam ideae angelorum in repraesentativa vertuntur in mundo spirituum; inde omnia et singula quae inter se locuti, ita repraesentata in somnio: dictum porro ab illis quod eadem loquela potuisset in alias repraesentationes verti, immo in similes et dissimiles cum indefinita varietate; quod in tales, fuisse secundum statum spirituum circum me, et inde secundum meum statum in quo tunc eram: verbo, quod perplura dissimilia somnia possint ex simili loquela, ita ab una origine, delabi et sisti, ex causa, ut dictum, quoniam illa quae memoria et affectione hominis, sunt vasa recipientia, in quibus variantur recipiuntur ideae repraesentative secundum formae eorum variationes et {1} status mutationes. @1 i eorum.$