1908. Vers. 4. Et ingressus ad Hagarem, et concepit; et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus. `Ingressus ad Hagarem significat conjunctionem interni hominis cum vita quae est affectionis scientiarum: `et concepit' significat primam vitam rationalis: `et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus' significat quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono.