Arcana Coelestia (Elliott) n. 1907

Previous Number Next Number See English 

1907. `Et dedit eam Abramo viro suo, illi in mulierem': quod significet conjunctionem incitante affectione veri, constat ex illis quae supra {1} dicta sunt de Sarai uxore Abrami quod sit affectio veri in genuino sensu, et ex illis quae dicta {2} sunt de conjunctione interna hominis cum vita et affectione exterioris {3}, unde rationale. Hagar non data est Abramo in uxorem sed in mulierem, quod inde ducit causam quia ex lege ordinis Divini est quod non sit conjugium nisi unius viri et unius uxoris; amor conjugialis nusquam dividi potest; qui dividitur inter plures, non est amor conjugialis sed est lasciviae, de qua re, ex Divina Domini misericordia, in sequentibus. @1 prius.$ @2 i quoque.$ @3 externi.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church