1852. Vers. 15. Et tu venies ad patres tuos in pace, sepelieris in senio bono. 'Tu venies ad patres tuos in pace' significat quod nihil a bonis et veris laedetur: 'sepelieris in senio bono' significat fruitionem omnium bonorum ab illis qui Domini sunt.