Arcana Coelestia (Elliott) n. 1851

Previous Number Next Number See English 

1851. 'Et postquam ita, exibunt acquisitione magna': quod significet liberationem, et quod illis bona caelestia et spiritualia, constat ex significatione 'exire' quod sit liberari, et a significatione 'acquisitionis' quod sit bonum caeleste et spirituale, nam haec acquisitio est illorum qui patiuntur persecutiones, et subeunt tentationes, oppressiones, afflictiones seu servitutem, de quibus in hoc et praecedente versu: haec bona quoque repraesentata et significata sunt per 'acquisitionem filiorum Jacobi, cum exiverunt Aegypto,' Exod. xi 2; xii 36, tum quoque per 'acquisitionem eorum in terra Canaane expulsis gentibus'; et passim apud Prophetas ubi de spoliis ab hostibus quibus ditescent, agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church