Arcana Coelestia (Elliott) n. 1826

Previous Number Next Number See English 

1826. Quod 'acciperet turturem et pullum' (x)significet illa quae sunt spiritualium Ecclesiae, constat a significatione avium in genere, ac turturum et columbarum in specie; quod 'aves' significent spiritualia quae sunt fidei seu veri, proinde intellectualia et rationalia ostensum est prius n. 40, 745, 776, 991, et quod 'columbae' bona et vera fidei, n. 870, praeterea quid in sacrificiis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de sacrificiis, dicendum. In Verbo cumprimis prophetico, cum dicitur de caelestibus, etiam dicitur de spiritualibus, et sic conjunguntur, quia unum est ab altero, sic ut unum sit alterius, ut dictum prius n. 639, 680, 683, 707, 793, 801.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church