Arcana Coelestia (Elliott) n. 1825

Previous Number Next Number See English 

1825. Quod 'triennis' involvat omnia Ecclesiae quoad tempora et status, constat a significatione 'trium' in Verbo; tria significant plenum tempus Ecclesiae ab origine ejus usque ad finem, ita omnem ejus statum; ultimum tempus Ecclesiae ideo significatur per 'diem tertium,' et per 'septimanam tertiam,' et per 'mensem tertium,' et per 'annum tertium,' et per 'saeculum tertium,' quae idem sunt: sicut status Ecclesiae significatur per numerum ternarium, ita quoque cujusvis qui est Ecclesia, immo unumquodvis quod est Ecclesiae; ut constare potest a significatione illius numeri ex locis e Verbo allatis, n. 720, 901. Quod 'vitula triennis' significet sic tempus seu statum Ecclesiae usque ad ultimum cum nempe vastata est seu desolata, constare quoque potest, apud Esaiam, Cor meum super Moabo clamat, profugi ejus usque ad Zoar, vitula triennis, quia in ascensu Luhith, in fletu ascendet in eo, quia via Horonaim clamorem confractionis excitabunt, xv 5:

tum apud Jeremiam, Collecta est laetitia et exsultatio de Carmele, et de terra Moabi, et vinum ex torcularibus cessare faciam {1}; non calcabit hedad {2}, hedad non hedad: a clamore Hesbonis usque ad Elealeh, usque ad Jahaz dederunt vocem suam, a Zoare usque (x)ad Horonaim, vitula triennis, quia etiam aquae Nimrim in desolationes, xlviii 33, 34;

@1 In all other refs. to this passage S. has feci.$ @2 See note, n. 1071.$ haec nusquam aliquis perciperet quid sint nisi sciat quid significatur per Moab, per Zoar, per ascensum Luhith, per clamorem Hesbonis ad Elealeh, per Jahaz, per Horonaim, per aquas Nimrim, et per vitulam triennem; quod ultima vastatio, patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church