1793. Quod 'Dominus Jehovih' sit Internus respective ad Interiorem, constat ex illis quae de Interno Homine Domini dicta sunt, quod nempe fuerit Ipse Jehovah, a Quo conceptus, et cujus unicus Filius, cui Domini Humanum unitum factum, postquam maternum, hoc est, illud quod a matre traxit, per pugnas tentationum purificaverit; in Verbo saepius occurrit Dominus Jehovih, immo quoties Jehovah Dominus dicitur, appellatur non Dominus Jehovah sed Dominus Jehovih, et hoc imprimis ubi de tentationibus agitur, ut apud Esaiam, [2] Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominans Ipsi, ecce merces Ipsius cum Ipso, et opus Ipsius coram Ipso; sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactentes ducet, xl 10, 11;
ubi 'Dominus Jehovih in forti venit' de victoria in pugnis tentationum: 'brachium Ipsius dominabitur Ipsi' pro quod ex propria potentia; quid 'merces,' de qua in vers. praec. hic dicitur, nempe quod salus colligat agnos, in gremio portet, lactentes ducat,' quae universi generis humani, hoc est, 'ut pastor gregem pascat, in brachium colligat agnos, in gremio portet, lactentes ducat,' quae omnia sunt amoris intimi seu Divini; [3] apud eundem, Dominus Jehovih aperuit mihi aurem, et ego non rebellavi, retro non recessi, corpus meum dedi percutientibus, et maxillas meas vellicantibus, facies meas non occultavi ab ignominiis et sputo, et Dominus Jehovih auxiliabitur mihi; ecce Dominus Jehovih auxiliabitur mihi, l 5-7, 9;
ibi manifeste de tentationibus, praeter alibi.