1789. 'Merces tua magna': quod significet finem victoriarum, constat a significatione 'mercedis' quod sit praemium post pugnas tentationum, hic finis victoriarum, quia Dominus nusquam aliquod praemium victoriae pro se exspectavit; praemium victoriarum Ipsius fuit salus universi generis humani; ex amore erga universum genus humanum pugnavit; qui ex amore hoc pugnat, sibi non aliquod praemium poscit, quia amor ille est talis ut omnia sui dare et transferre