Arcana Coelestia (Elliott) n. 1788

Previous Number Next Number See English 

1788. Quod 'clypeus' sit tutatio contra mala et falsa cui confiditur, constat absque explicatione, nam ex frequenti usu locutio familiaris facta est quod 'Jehovah clypeus et scutum': quid autem in specie per 'clypeum' significatur, constare potest a Verbo, nempe respective ad Dominum tutatio, et respective ad hominem confidentia in tutatione Domini; sicut 'bellum' significat tentationes, ut ostensum n. 1664, ita omnia arma belli aliquid speciale tentationis, et defensionis contra mala et falsa seu contra diabolicam turbam quae inducit tentationem et tentat; quare aliud significat clypeus, aliud scutum, aliud parma, aliud galea, aliud hasta, tum lancea, aliud gladius, aliud arcus et tela, aliud lorica, de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: [2] quod 'clypeus' significet respective ad Dominum tutationem contra mala et falsa, et respective ad hominem confidentiam in Domino, causa est quia tutamen pectoris fuit, et per 'pectus' significatum bonum et verum, bonum quia inibi 'cor,' et verum quia inibi 'pulmo'; quod clypeus id significet, constat apud Davidem, Benedictus Jehovah rupes mea, docens manus meas pugnam, digitos meos bellum; misericordia mea, et propugnaculum meum, arx munita mea, et ereptor meus mihi, clypeus meus et in quo confido, Ps. cxliv 1, 2;

ubi 'pugna et bellum' est tentationum, et ibi tentationum Domini in sensu interno; 'clypeus' respective ad Jehovam est tutatio, respective ad hominem, confidentia, ut manifeste patet: [3] apud eundem, O Israel, confide in Jehovah, auxilium illorum, et clypeus illorum Ipse: domus Aharonis, confidite in Jehovah, auxilium eorum, et clypeus eorum Ipse: timentes Jehovae, confidite in Jehovah, Hic auxilium eorum, et clypeus eorum Ipse, Ps. cxv 9-11;

similiter: apud eundem, Jehovah... propugnaculum meum, Deus meus Cui confidam;... ala Sua obteget te, et sub alis (x)Suis confides; scutum et parma veritas Ipsius, Ps. xci 2, 4;

ubi 'scutum et parma' pro tutatione contra falsa: [4] apud eundem, Jehovah petra mea, et propugnaculum meum, et ereptor meus, Deus meus, rupes mea, Cui confido, clypeus meus, et cornu salutis meae,... clypeus Jehovah omnibus confidentibus in Ipso, Ps. xviii 3, 31 [A.V. 2, 30];

similiter: apud eundem, Qui probas corda et renes, Deus justus, clypeus meus super Deo salvante rectos corde, Ps. vii 10, 11 [A.V. 9, 10];

pro confidentia: apud eundem, Dedisti mihi clypeum salutis Tuae, et dextra Tua sustentabit me, Ps. xviii 36 [A.V. 35];

pro confidentia: apud eundem, Deo clypei terrae, valde exaltatus est, Ps. xlvii 10 [A.V. 9];

pro confidentia: [5] apud eundem, Sol et clypeus Jehovah Deus, gratiam et gloriam dabit, Jehovah, non prohibebitur bonum ab ambulantibus in integritate, Ps. lxxxiv 12 [A.V. 11];

pro tutatione: apud Mosen, Beatitudines tuae, tu Israel; quis sicut tu, populus salvatus in Jehovah? Clypeus auxilii tui, et qui gladius excellentiae tuae; et fallentur hostes tui tibi, Deut. xxxiii 29;

'clypeus' pro tutatione. Sicut arma belli praedicantur de illis qui in pugnis tentationum sunt, ita quoque eadem arma belli praedicantur de hostibus qui impugnant et tentant, et tunc contraria significant, ut 'clypeus' mala et falsa, ex quibus pugnant, et quae defendunt, et in quibus confidunt; ut apud Jeremiam, Disponite clypeum et scutum, et accedite ad proelium, alligate equos, et ascendite equites, et sistite vos in galeis, expolite lanceas, induite loricas, xlvi 3, 4;

praeter pluries alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church