Arcana Coelestia (Elliott) n. 1757

Previous Number Next Number See English 

1757. Continuatio de Loquela spirituum, et Diversitatibus ejus

LOQUELA spirituum cum homine, ut prius dictum, fit per voces; sed loquela spirituum inter se per ideas, originarias vocum, quales sunt cogitationis, sed non ita obscurae ut sunt hominis dum vivit in corpore, verum distinctae sicut sunt loquelae. Cogitatio humana post corporis secessum fit distinctior et clarior, et ideae cogitationis fiunt discretae ita ut pro formis loquelae distinctis inserviant; obscurum enim cum corpore dissipatum est, et sic cogitatio a suis quasi pedicis quibus irretita, proinde ab umbris quibus involuta, liberata, fit momentanea magis, inde praesentior singularium intuitio,, apperceptio, et enuntiatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church