Arcana Coelestia (Elliott) n. 1756

Previous Number Next Number See English 

1756. Haec sunt quae in genere illa involvunt in sensu interno, sed ipsa series rerum et ejus pulchritudo, non potest apparere cum omnia et singula secundum significationem vocum explicantur, ac si una idea caperentur; cum omnia una idea capiuntur, tunc apparent illa quae sparsa sunt, pulchre cohaerentia et connexa: se habet hoc, sicut qui loquentem audit et attendit ad voces; tunc ideam loquentis non ita capit, ac si nihil attendit ad voces aut significationem earum; nam paene similiter se habet sensus internus Verbi ad externum seu litteralem, sicut loquela cujus voces vix audiuntur, minus attenduntur, cum mens in solo sensu rerum significatarum per voces loquentis tenetur. [2] Antiquissimus modus scribendi fuit repraesentativus rerum per personas et per voces, per quas prorsus alia intelligebant; profani scriptores tunc ita sua historica concinnabant, etiam res quae fuerunt vitae civilis et moralis, et quidem ita ut nihil prorsus tale esset, quod scriptum, quoad litteram, sed aliud sub illis intellectum, usque adeo ut affectiones quascumque sicut deos et deas sisterent, quibus ethnici postea cultum Divinum instituebant; quod cuivis literato potest notum esse, adhuc enim tales libri vetusti exstant: hunc modum scribendi traxerunt ab antiquissimis qui ante diluvium, qui caelestia et Divina sibi per illa quae conspicua fuerunt in terra et mundo, repraesentabant, et sic mentem et animam implebant jucundis et deliciosis cum spectabant universi objecta, imprimis quae pulchra ex forma et ordine; quare omnes libri Ecclesiae illorum temporum ita scripti sunt; talis est Liber Hiobi; ad imitationem illorum tale est Canticum canticorum Salomonis; tales fuerant bini Libri, quorum meminit Moses, Num. xxi 14 et 27, praeter plures qui perierunt. [3] Hic stilus dein ex antiquitate veneratus est, tam inter gentes, quam inter Jacobi posteros, usque adeo ut quicquid non ita scriptum esset, non ut Divinum venerarentur; quare quando acti spiritu prophetico, ut Jacobus Gen. xlix 3-(x)27; Moses Exod. xv 1-21; Deut. xxxiii 2 ad fin.; Bileamus, qui ex filiis orientis e Syria, ubi adhuc Ecclesia Antiqua, Num. xxiii 7-10, 19-24; xxiv 5-9, 17-24; Deborah et Barakus, Jud. v 2 ad fin.; Hannah, 1 Sam. ii 2-10; et alii plures, tunc similiter locuti sunt, et hoc ob plures arcanas causas; quae tametsi non intelligebant nec sciebant nisi paucissimi, quod significarent caelestia regni et Ecclesiae Domini, usque admirationis stupore tacti et perfusi, Divinum et Sanctum illis inesse sentiebant. [4] Sed quod historica Verbi similia sint, nempe repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, quoad singula nomina et quoad singulas voces, nondum orbi erudito notum fuit, modo quod Verbum quoad minimam iotam inspiratum sit, et quod arcana caelestia omnibus et singulis insint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church