Arcana Coelestia (Elliott) n. 1732

Previous Number Next Number See English 

1732. 'Benedictus Abram Deo Altissimo': quod significet Interiorem Hominem Domini quod fruitio bonorum ab Ipsius Interno, constat similiter a significatione 'benedictionis' quod sit fruitio bonorum, ut dictum; tum a significatione 'Abrami' hic quod sit Interior seu Rationalis Homo, de qua supra ad vers. 13; tum a significatione 'Dei Altissimi' quod sit Internum Domini, de qua re etiam prius: per 'Abramum' significatur, ut dictum, Interior seu Rationalis Homo, qui Interno seu Jehovae uniendus, et hoc per pugnas tentationum et victorias: ita enim se habet cum Interiore Homine; Interior Homo, ut dictum, est medius inter Internum et Externum, et facit ut Internus influere possit in Externum, absque illo nulla communicatio; communicatio fit caelestium et spiritualium; cum communicatio caelestium, Interior Homo appellatus est 'Malkizedech,' cum autem communicatio spiritualium appellatur 'Abram Hebraeus.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church