1731. 'Benedixit illi': quod significet fruitionem caelestium et spiritualium, constare potest a significatione 'benedicere' quod sit frui omnibus bonis, de qua n. 981, 1096: fruuntur omnibus bonis qui bonis caelestibus et spiritualibus, nam inde omnia bona cujuscumque nominis. Haec quae in hoc versu continentur, annuntiant et praedicant conjunctionem Essentiae Humanae Domini cum Divina Ipsius, ipsa benedictio illud involvit.