Arcana Coelestia (Elliott) n. 1557

Previous Number Next Number See English 

1557. 'Inter Bethel et inter Ai': quod significet caelestia cognitionum et mundana, constat a significatione 'Bethelis' quod sit lux sapientiae per cognitiones, n. 1453, et ex significatione 'Ai' quod sit lux ex mundanis, de qua quoque n. 1453: ex illis quae ibi dicta sunt, constare potest qualis tunc Domini status fuit, nempe quod puerilis, qui talis est ut mundana adsint; mundana enim non discuti queunt priusquam verum et bonum implantatur caelestibus per cognitiones, nam homo nusquam potest distinguere inter caelestia et mundana priusquam scit et novit quid caeleste et quid mundanum; cognitiones ideam communem et obscuram faciunt distinctam, et quo distinctior idea fit per cognitiones, eo magis separari possunt mundana; sed status ille puerilis est usque sanctus quia innocens; [2] ignorantia nusquam demit sanctitatem cum in illa est innocentia, nam sanctitas habitat in ignorantia quae innocens; apud omnes homines praeter apud Dominum, sanctitas non habitare potest nisi in ignorantia; nisi in ignorantia non est sanctitas; apud ipsos angelos qui in summa luce intelligentiae et sapientiae sunt, etiam sanctitas habitat in ignorantia, norunt enim et agnoscunt quod nihil norint ex se, sed quicquid norunt quod sit a Domino; norunt etiam et agnoscunt quod omnis illorum scientia, intelligentia et sapientia sit sicut nihil respective ad infinitam Domini, ita quod sit ignorantia; qui non agnoscit quod infinita sint quae non novit, prae illis quae novit, is non potest esse in sanctitate ignorantiae in qua sunt angeli: sanctitas ignorantiae non est quod in ignorantia sit prae aliis, sed quod in agnitione quod nihil ex se sciat, et quae non scit respective ad illa quae scit, quod infinita sint; imprimis quod parvi faciat scientifica et intellectualia respective ad caelestia, seu illa quae sunt intellectus respective ad illa quae sunt vitae. Quod Dominum attinet, Ipse quia conjungeret humana Divinis, progressus est secundum ordinem, et nunc primum pervenit ad illum statum caelestem qualem habuit cum puer, in quo statu etiam mundana adsunt, inde pergendo in statum magis caelestem, tandem in statum caelestem infantiae in quo Humanam Essentiam plene conjunxit Divinae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church