1556. 'Usque ad locum, uni fuit tentorium illius prius': quod significet sancta quae fuerunt antequam cognitionibus imbutus, constat a significatione 'tentorii' quod sint sancta fidei, de qua prius n. 414, 1452, et ex illis quae nunc dicta sunt: ita ad caelestia, quae habuit Dominus antequam scientiis et cognitionibus imbutus, ut constat ab illis quae in cap. praec. 'et transtulit Abram inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium,' vers. 8, quod fuit antequam profectus in Aegyptum, hoc est, antequam Dominus scientiis et cognitionibus imbutus fuit.