Arcana Coelestia (Elliott) n. 1504

Previous Number Next Number See English 

1504. (x) Continuatio de Perceptionibus; et de Sphaeris in altera vita QUOD in altera vita cognoscatur ad primum adventum qualis alter est, tametsi nihil loquatur, dictum est; ex quibus sciri potest quod interiora hominis in quadam ignota activitate sint, et quod exinde percipiatur spiritus qualis est; quod ita sit, constare potuit ex eo quod activitatis hujus sphaera, non solum in longinquum se extendat sed etiam quod quandoque cum Dominus permittit, vario modo sensibilis sistatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church