Arcana Coelestia (Elliott) n. 1502

Previous Number Next Number See English 

1502. Ex his nunc patet quod peregrinatio Abrami in Aegypto nihil aliud repraesentet et significet quam Dominum, et quidem Ipsius instructionem in pueritia; quod confirmatur etiam per id quod dictum apud Hosheam, Ex Aegypto vocavi filium Meum, xi 1; Matth. ii 15: adhuc ex illo quod dicitur apud Mosen, Habitatio filiorum Israelis, qui habitarunt in Aegypto, triginta anni et quadringenti anni: et factum est a fine triginta et quadringentorum annorum; et factum in eodem die hoc, egressi omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. xii 40, 41;

qui anni non fuerunt ab ingressu Jacobi in Aegyptum sed a peregrinatione Abrami in Aegypto, ex qua fuerunt 430 anni; sic per 'filium ab Aegypto' apud Hosheam xi 1 significatur hic in sensu interno Dominus: et adhuc per id confirmatur quod per 'Aegyptum' in Verbo non aliud significetur quam scientia, ut ostensum n. 1164, 1165, 1462. [2] Et quod haec arcana contineantur, constare quoque potest ex eo quod similia dicantur de Abramo cum peregrinatus in Philistaea, quod nempe uxorem suam dixerit sororem, Gen. xx 1 ad fin., et similia de Isaco cum quoque is peregrinatus in Philistaea, quod uxorem suam dixerit sororem, Gen. xxvi 6-13, quae nusquam relata fuissent in Verbo et fere cum similibus circumstantiis nisi arcana haec inibi recondit: laterent: praeter quod Verbum Domini sit, quod nusquam aliquam vitam habere potest nisi sensus internus sit qui Ipsum spectat. [3] Arcana quae in his ut et in illis quae de Abramo et Isaco in Philistaea recondita latent, sunt quomodo Humana Domini Essentia conjuncta fuerit Ipsius Divinae, seu quod idem, quomodo Dominis quoad Humanam Ipsius Essentiam quoque factus Jehovah; quodque inauguratus a pueritia, de qua inauguratione hic agitur. Praeterea haec quoque involvunt arcana plura quam usquam homo possit credere; sed quae dici possunt, sunt tam pauca ut vix aliquid: praeter arcanissima de Domino, etiam involvunt arcana de instructione et regeneratione hominis ut fiat caelestis; tum quoque de instructione et regeneratione hominis ut fiat spiritualis; nec solum de hominis in particulari sed etiam de Ecclesiae in communi: tum etiam involvunt arcana de instructione infantum in caelo; verbo de omnium qui fiunt imagines et similitudines Domini: haec nusquam patent in sensu litterae, ex causa quia historica offundunt et obtenebrant, sed in sensu interno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church