Arcana Coelestia (Elliott) n. 1458

Previous Number Next Number See English 

1458. Quod 'versus meridiem' significet in bona et vera, ita in statum lucidum quoad interiora, constat a significatione 'meridiei'; quod meridies significet statum lucidum, venit ex eo quod plagae sicut tempora in altera vita nullae sint, sed status qui per plagas et tempora significantur; status intellectualium se habent sicut status temporum diei et anni, tum quoque plagarum; status diei sunt vesperae, noctis, {1}matutae et meridiei; status anni sunt autumni, hiemis, veris, aestatis; et status plagarum sunt solis versus occidentem, septentrionem, orientem et meridiem; similes illis sunt status intellectualium; et quod mirum, in caelo illi in luce sunt qui in statu sapientiae et intelligentiae, prorsus secundum statum, inque summa luce qui in statu summae sapientiae et intelligentiae, sed sapientia ibi est amoris et charitatis, et intelligentia est fidei in Dominum; quod lux in altera vita sit, cui lux mundi vix comparari potest, ex multa experientia mihi constat, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quia talis correspondentia est lucis et intellectualium in caelo, in sensu interno hic et alibi in Verbo per 'meridiem' non aliud significatur. Meridies significat hic intelligentiam quae comparatur per cognitiones; cognitiones sunt veritates caelestes et spirituales, quae sunt totidem radiationes lucis in caelo, et sistuntur quoque visibiles per lucem, ut dictum; quia Dominus nunc imbueretur cognitionibus, ut quoad Humanam Essentiam quoque fieret Ipsa Lux caeli, hic dicitur quod 'profectus eundo et proficiscendo versus meridiem': [2] quod 'meridies' significet illa, constare potest a similibus in Verbo, ut apud Esaiam, Dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, xliii 6;

'septentrio' pro illis qui in ignorantia, 'meridies' pro illis qui in cognitionibus, 'filii' pro veris, et 'filiae' pro bonis: apud eundem, Si {2}expromseris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris, et exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, lviii 10;

'expromere famelico animam, et animam afflictam saturare' pro bonis charitatis in genere: 'exorietur in tenebris lux' pro quod illis intelligentia veri: 'et 'caligo sicut meridies' pro quod illis sapientia boni: 'meridies ex calore' significat bonum, 'ex luce' verum: [3] apud Ezechielem, In visionibus Dei adduxit me in terram Israelis, et posuit me super monte alto valde, et super quo quasi structura civitatis a meridie, xl 2;

de nova Hierosolyma seu regno Domini quod quia in luce sapientiae et intelligentiae, est 'a meridie': apud Davidem, Jehovah educet sicut lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem, Ps. xxxvii 6:

apud eundem, Non timebis a pavore noctis, a sagitta volaverit per diem: a peste in caligine ambulabit, ab excidio vastat in meridie, Ps. xci [5,] 6;

'non timere ab excidio quod vastat in meridie' pro a damnatione quae oritur apud eos qui in cognitionibus sunt et illas pervertunt: apud Ezechielem, Fili hominis, pone facies tuas versus meridiem, et stilla ad meridiem, et propheta ad silvam agri meridiei, et dicas silvae meridiei,... Comburentur in ea omnes facies a meridie ad septentrionem, xxi 2, 3 [A.V. xx 46, 47];

'silva meridiei' pro illis qui in luce veritatum sunt, et eam exstinguunt ita pro iis qui intra Ecclesiam tales: [4] apud Danielem, Ex uno de illis exivit cornu unum exiguum, et crevit multum ad meridiem, et ad ortum, et ad decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, viii 9, 10;

pro illis qui oppugnant bona et vera: apud Jeremiam, Date Jehovae Deo vestro gloriam, antequam obtenebrescere facit, et antequam offendant pedes vestri super montes crepusculi et exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram lethalem, ponet in caliginem;... urbes meridiei clausae erunt, et non aperiens, xiii 16, 19;

'urbes meridiei' pro cognitionibus veri et boni: apud Obadiam, Deportati Hierosolymae, qui in Sepharad, hereditabunt urbes meridiei, vers. 20;

'urbes meridiei similiter pro veris et bonis, inde pro ipsis veris et bonis quorum heredes; agitur ibi de regno Domini. [5] 'Quod Abram profectus eundo et proficiscendo versus meridiem' significet, ut dictum, Domini progressionem in bona et vera, ita in statum lucidum quoad interiora, ita se habet quod cognitiones sint quae aperiunt viam ad spectandum caelestia et spiritualia; per cognitiones aperitur via interno homini ad externum, in quo sunt vasa recipientia, quae tot sunt quot cognitiones boni et veri; in has ut in sua vasa influunt caelestia. @1 Matuta = 'Goddess of the morning,' another form of Aurora, but S. uses it for mane.$ @2 Heb. (puq) = to cause to go out, to move.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church