1457. 'Et profectus Abram eundo et proficiscendo': quod significet progressionem ulteriorem, constare potest a significatione 'ire et proficisci'; apud antiquos itinera, profectiones et peregrinationes nihil aliud significabant, inde quoque in sensu interno nihil aliud in Verbo. Hic incohant progressiones Domini in cognitiones. Quod Dominus sicut alius homo quoque instructus sit, constare potest apud Lucam, {1}'Puerulus crescebat et corroborabatur in spiritu; fuit in desertis ad diem apparitionis Ipsius ad Israelem, i 80:
apud eundem, Puer crescebat et corroborabatur spiritu, et implebatur sapientia, et gratia erat super Ipso, ii 40:
apud eundem, Josephus et mater Jesus, post tres dies invenerunt Ipsum in templo, sedentem in medio doctorum, et audientem illos, et interrogantem illos; obstupuerunt omnes audientes Ipsum, super intelligentia et responsionibus Ipsius: videntes Ipsum mirati sunt,... sed dixit ad illos, Quid quod quaesivistis Me? annon sciebatis, quod in illis, quae Patris Mei, oportet Me esse? ii 46-49;
quod fuerit tunc duodecim annorum, ib. (x)ii 42: apud eundem, Deinceps Jesus profecit sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines, ii 52. @1 In the letter this applies to John the Baptist, but spiritually he represents the Lord, see n. 1927 and 5620.$