1262. Exinde nunc constare potest quod per 'terram' hic quoque significetur Ecclesia; cum enim terra nominatur, non aliud percipitur quam gens seu populus ibi, et cum gens aut populus, non aliud quam eorum quale, inde per 'terram' non aliud significatur quam Ecclesia, ut ostensum prius n. 662, 1066.