Arcana Coelestia (Elliott) n. 1261

Previous Number Next Number See English 

1261. Sicut 'gentes' significarunt bona, ita etiam 'familiae' quia unaquaevis gens ex familiis constabat; similiter 'domus' quia unaquaevis familia erat ex pluribus domibus; de domo videatur n. 710; sed 'familiae' significant bona cum praedicantur de gentibus, at vera cum praedicantur de populis, sicut apud Davidem, Incurvabunt se coram Te omnes familiae gentium, quia Jehovae regnum, et dominans in gentes, Ps. xxii 28, 29 [A.V. 27, 28];

et apud eundem, Date Jehovae, familiae populorum, date Jehovae gloriam et robur, Ps. xcvi 7. In hoc et praecedente versu hujus capitis praedicantur 'familiae' de bonis, quia familiae erant gentium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church