Arcana Coelestia (Elliott) n. 1198

Previous Number Next Number See English 

1198. Quod 'egressi sint' significet quod cognitiones apud hos sint scientifica, ex illis quae dicta sunt, constat; non dicuntur 'geniti' ab illis qui ab Aegypto, sed 'egressi,' quia tales non sunt ut ex naturalibus scientiis ratiocinentur de spiritualibus et caelestibus, ac ita sibi fingant doctrinalia, sicut illi de quibus prius; sed quod cognitiones fidei discant aliunde, atque eos non alio fine sciant et memoria teneant, quam sicut res alias quas praeter quod sciant, nihil curant, nisi ex causa ut inde evehantur in honores et sic porro; ita scientia cognitionum fidei est distincta a scientia rerum naturalium ut vix communicent quare non 'nati' ab illis dicuntur sed 'egressi.' 'Philistaei' quia tales, non possunt aliter quam etiam cognitiones fidei per ratiocinia ex illis pervertere, et inde formare sibi doctrinalia falsa, quare etiam inter eos sunt qui aegre possunt regenerari et recipere charitatem, tam quia praeputiati corde sunt quam quia principia falsi et inde vita eorum intellectus inhibent et obstant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church