Arcana Coelestia (Elliott) n. 1197

Previous Number Next Number See English 

1197. 'Ex quibus egressi sunt Pelishtim': quod significent gentem quae inde, et quod per eam significetur scientia cognitionum fidei et charitatis, constat ex Verbo ubi pluries nominantur; Philistaei in Antiqua Ecclesia vocati sunt omnes illi qui multum locuti sunt de fide, et quod in fide salus, et tamen nullam vitam fidei habuerunt, quare etiam prae ceteris vocati sunt praeputiati, hoc est, absque charitate; quod dicti praeputiati, videatur 1 Sam. xiv 6; xvii 26, 36 xxxi 4; 2 Sam. i 20, et alibi; iidem quia tales, non potuerunt aliter quam cognitiones fidei facere res memoriae; nam cognitiones rerum: spiritualium et caelestium, ipsaque arcana fidei, non fiunt aliter quam res memoriae cum homo qui eas callet, absque charitate est: res memoriae sunt sicut res mortuae nisi homo sit talis ut vivat secundum illas ex conscientia; cum hoc, tunc simul ac sunt res memoriae, etiam sunt res vitae, et tunc primum apud eum sunt ei post vitam corporis usui et saluti; scientiae et cognitiones nihil sunt apud hominem in altera vita, etiamsi sciverit omnia arcana quae usquam revelata sunt, nisi imbuerint vitam: [2]Per 'Philistaeos' in propheticis Verbi ubivis significantur tales, etiam in historicis Verbi, ut quod Abrahamus peregrinatus sit in terra Philistaeorum, et cum Abimelecho rege Philistaeorum foedus pepigerit, Gen. xx 1 ad fin.; xxi 22 ad fin.; xxvi I, (x)33;

ibi quia per 'Philistaeos' significatae sunt cognitiones fidei, 'Abrahamus' quia repraesentabat caelestia fidei, ibi peregrinatus est et cum illis foedus iniit; similiter 'Isacus,' per quem repraesentata sunt spiritualia fidei; non autem 'Jacobus' quia per eum externa Ecclesiae repraesentata sunt. [3]Quod 'Philistaei' significent in genere scientiam cognitionum fidei et in specie eos qui fidem et salutem in solis cognitionibus ponunt, quas faciunt res memoriae, constare quoque potest apud Esaiam, Ne laeteris Philistaea tota tu, quod fracta sit virga percutiens te, nam de radice serpentis exibit regulus et fructus ejus prester volans, xiv 29;

ubi 'radix serpentis' pro scientificis, 'regulus' pro malo ex falso inde, 'fructus prester volans' sunt opera eorum quae quia sunt cupiditatum, vocantur 'prester volans': apud Joelem, [4]Quid vos Mihi, Tyre et Zidon, et omnes termini Philistaeae? num retributionem vos rependentes super Me? ...cito valde reducam retributionem vestram in caput vestrum; propterea quod argentum Meum, et aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, et filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Javanimorum, propterea ut elongare faceretis eos desuper termino eorum, iv 4-6 [A.V. iii 4-6];

ibi quid per Philistaeos, perque totam Philistaeam seu omnes terminos ejus, intelligitur, patet; 'argentum et aurum' ibi sunt spiritualia et caelestia fidei; 'desiderabilia bona' sunt cognitiones illorum; quod 'intulerint in templa sua' est quod habuerint et praedicaverint illa; at '[quod] filios Jehudae et filios Hierosolymae vendiderint' est quod nullum amorem et nullam fidem habuerint; 'Jehudas' est in Verbo caeleste fidei, 'Hierosolyma' spirituale fidei inde, quae longe remota a terminis eorum: praeter alibi apud Prophetas, ut apud Jer. xxv 20; xlvii 1 ad fin.; Ezech. xvi 27, 57; xxv 15, 16; Amos. i 8; Obad. 19; Zeph. (x)ii 5; Ps. (x)lxxxvii 4; de Caphtoraeis, Deut. ii 23; Jer. xlvii 4; Amos. ix 7.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church