Arcana Coelestia (Elliott) n. 10712

Previous Number Next Number See English 

10712. Cum dabatur illis per meos (x)oculos videre objecta hujus telluris, perparum attendebant ad illa, ex causa quia familiare illis cogitare remote a proximis objectis, ita nec videre illa nisi in umbra, nam qualis cogitatio hominis est talis est ejus visus, est enim interior visus qui est cogitationis, qui videt in exteriore, et per illum. Dicebant tunc quod tellus illorum sit perquam petrosa, et modo aliquae valles inter petras quae excultae; sed perceptum quod solum, ubi illi habitabant, talis esset, et quod aliter alibi. Erant apud me fere per integrum diem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church