10711. Volunt barbati esse et apparere vetusti, ex causa quia semper vetustum quendam barbatum eligunt et sibi praeficiunt, qui quasi rex eorum et pontifex; plebs etiam colit eum, et secundum ejus morem vivendi amant vivere, usque ut credant vitam ejus communicari cum illis; sed intelligentiores illorum colunt Deum. Talis vetustus barbatus qui fuerat pontifex eorum, erat eum reliquis apud me; is quia a plebeiis spiritibus acceptabat cultum Divinum, ac inducebat credere quod vita sua communicaretur cum illis, graviter punitus est, quod fiebat per involutionem in panno et contorsionem; ac dein conjectus in infernum prope suam tellurem.