Arcana Coelestia (Elliott) n. 10709

Previous Number Next Number See English 

10709. Dicebant porro quod cum inter se loquuntur, progrediantur, utplurimum ad nonum usum, et quod dentur in universo qui in loquendo progrediuntur ad quintum usum, ad septimum, ad decimum, ad decimum quintum, ad vicesimum, usque ad quinquagesimum; hoc cum miratus quid esset, explicabatur, nempe quod esset ita remote a re quae subjectum, loqui; illustrabatur res per exempla: sicut cum aliquis in templo est et quaeritur ubinam, quod non dicant illum ibi esse, sed vel non esse apud se, vel procul a sua domo, et sic porro; per quod intelligunt esse apud Deum, ita in templo, nam qui in templo est, is apud Deum est; et quantum apud Deum tantum non est apud se, aut in sua domo; per esse in sua domo etiam intelligunt esse apud se; sit quoque exemplum: cum quis devincit alium per talia quae sunt amoris ejus, ad illum dicunt scivisti facere, vel nunc es in eo, vel nunc est in te, aut aliter, modo sit remotum; hoc dicitur loqui ad 5(tum), 9(num), (x)15(mum), 20(mum), usque ad 50(mum) usum; dicere ad usum est formula in caelo recepta, et significat ad quem gradum a re quae subjectum; et quod mirum, cum quis loquitur ita remote, sciunt ilico ad quem gradum absque numeratione. Qui in loquela cogitativa sunt, in qua illius telluris incolae, et plures alii qui similiter per faciem et labia, perque sonorum variatum secundum ideas cogitationis, consociant sermonem, percipiunt ilico de qua re ita dicitur, nam ipsa cogitatio plenius se explicat et propalat per talem loquelam quam per loquelam vocum, quae materialis respective.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church