10708. Continuatio de Quarta Tellure in Caelo Astrifero
Cum de sermone eorum ulterius quaerebam, dicebant quod {1}incolis non sit loquela articulata sicut apud me, sed quod usque desinat in sonorum cum aliqua locutione quasi articulata; {2}explicabatur, qualis esset locutio quasi articulata, quod nempe locutio esset non per voces sed per ideas, quales sunt in cogitatione proxima {3}in qua homo est cum loquitur; quae ideae plane differunt ab ideis cogitationis interioris in qua homo est cum non loquitur ac cum judicat res; ex sonoro illo sic per ideas modificato {4}percipitur sermo plenius quam {5} sermo per voces, nam affectio communis quae est {6}in sono loquelae hominis, ita per ideas modificata, dat apperceptionem interiorem et sic pleniorem.{7} @1 non illis esset$ @2 quasi articulata dicitur, quia non est loquutio$ @3 e$ @4 d appercipitur i auditur$ @5 i si$ @6 in sonoro hominis loquentis, sic per ideas modificata, dat apperceptionem interiorem, et sic intellectum pleniorem. Beneath this number is the following note: loquela per ideas est magis cogitativa et spiritualis, et dat intellectum pleniorem, This appears in the middle of a column, the rest of which is blank. The next column commences with n. 10726.$ @7 See p. ix preliminary note I. A ends here.$