10674. `Quia expello gentes a faciebus tuis': quod significet remotionem mali et falsorum mali, constat ex significatione `expellere' cum de malis et falsis apud hominem, quod sit removere, nam mala et falsa non ab homine expelluntur sed removentur, videatur in locis citatis n. 10057 fin., et ex significatione `gentium quae in terra Canaane' quod sint mala et falsa mali, de qua in locis citatis n. 9327.