Arcana Coelestia (Elliott) n. 10673

Previous Number Next Number See English 

10673. Vers. 24-27. Quia expello gentes a faciebus tuis, et dilatari faciam terminum tuum, et non concupiscet quisquam terram tuam in ascendendo te ad videndum facies Jehovae Dei tui tribus vicibus in anno. Non mactabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, et non pernoctabit ad mane sacrificium festi Paesach. Primitias primitivorum humi tuae inducas domum Jehovae Dei tui. Non elixabis haedum in lacte matris suae. Et dixit Jehovah ad Moschen, Scribe tibi verba illa, quia super ore verborum illorum pango cum te foedus, et cum Israele. `Quia expello gentes a faciebus tuis' significat remotionem mali et falsorum mali: `et dilatari faciam terminum tuum' significat multiplicationem et extensionem veri ex bono: `et non concupiscet quisquam terram tuam' significat aversationem talium quae Ecclesiae apud illos qui in malis et falsis mali sunt: `in ascendendo te ad videndum facies Jehovae Dei tui tribus vicibus in anno' significat quando praesentia Domini etiam in veris fidei: `non mactabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei' significat quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo: `et non pernoctabit ad mane sacrificium festi Paesach' significat bonum cultus non ex proprio, sed ex Domino semper novum: `primitias primitivorum humi tuae inducas domum Jehovae Dei tui' significat quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino: `non elixabis haedum in lacte matris suae' significat quod bonum innocentiae posterioris status non commiscendum sit cum vero innocentiae prioris status: `et dixit Jehovah ad Moschen, Scribe tibi verba illa' significat informationem de primariis veris quae reminiscenda et facienda: `quia super ore verborum illorum pango cum te foedus, et cum Israel' significat quod per illa conjunctio cum illis qui in cultu externo et interno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church