10615. `Et invocavit nomen Jehovae': quod significet cultum Domini ex veris (c)et bonis fidei et amoris, et sic praeparationem ad receptionem, constat ex significatione `invocare nomen Jehovae' quod sit cultus Domini ex veris et bonis fidei et amoris, per `invocare' enim significatur cultus, videatur n. 440, 2724, et per `nomen Jehovae' omne in uno complexu per quod colitur Dominus, ita omne fidei et amoris, n. 2724, 6674, 9310, et quod `nomen Jehovae' sit Dominus quoad Divinum Humanum, n. 2628, 6887, et quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, in locis citatis n. 9373; inde patet quod per `invocare nomen Jehovae' {1}significetur cultus Domini ex veris et bonis fidei et amoris; quod etiam sit praeparatio ad receptionem, est quia in nunc sequentibus agitur de gente Israelitica recipienda, pro qua intercedit Moscheh. @1 sit$