Arcana Coelestia (Elliott) n. 10614

Previous Number Next Number See English 

10614. `Et descendit Jehovah in nube, et constitit cum eo ibi': quod significet externum Verbi in quo Divinum, constat ex significatione `nubis' quod sit sensus litterae Verbi, ita externum ejus, de qua in Praefatione ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8781, 9430, 10574, et ex significatione `consistere cum Mosche ibi' cum de Jehovah, quod sit Divinum in illo; quod Jehovah (t)apparuerit Moschi' in nube, est quia per Moschen in hoc capite repraesentatur externum Verbi, quod recipit internum, videatur supra n. 10607, Dominus enim apparet unicuique secundum quale ejus, n. 6832, 8814, 8819, 9434, 10551. [2] Hic paucis dicetur quid sit externum quod recipit internum, et quid externum' quod non recipit {1}: in Verbo est sensus externus, est sensus internus, et est sensus intimus; Verbum in sensu externo est quale apparet in littera, is sensus est naturalis quia accommodatus est captui hominum, homines enim naturaliter cogitant; Verbum autem in sensu interno est spirituale, (x)quia accommodatus est intellectui angelorum in spirituali regno Domini, angeli enim {2}ibi spiritualiter cogitant; Verbum autem in sensu intimo est caeleste, {3}quia accommodatum est perceptioni angelorum in caelesti regno Domini, angeli enim ibi supraspiritualiter cogitant; quia Verbum tale est, sequitur quod unum in altero sit simili ordine, intimum in interno, et internum in externo; {4}inde nexus omnium, ac influxus secundum nexum, et inde subsistentia unius ex altero; ex quibus patet quod interiora ordine sint in externo, simili ratione {5}qua prius est in posteriore successive, aut finis in causa, et causa in effectu, seu sicut apud hominem voluntas in cogitatione, et cogitatio in loquela. [3]Cum itaque homo talis est ut in externis Verbi, Ecclesiae, et cultus, percipiat sanctum intus in se, tunc apud illum est externum in quo internum,nam sanctum {6}illud est ab interno quia e caelo ; hoc externum est quod Moscheh repraesentat; at cum homo talis est, ut in {7}externo Verbi, Ecclesiae, et cultus, non percipiat sanctum internum, tunc apud illum est externum separatum ab interno; in hoc externo fuit gens Israelitica, videatur n. 10,396 fin. @1 i illud$ @2 illi IT$ @3 qui accommodatus I, quia accommodatus T$ @4 et sic quod externum contineat interiora in se$ @5 sicut$ @6 ab interno est, quia e coelo ubi internum$ @7 externis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church