Arcana Coelestia (Elliott) n. 10608

Previous Number Next Number See English 

10608. `Et etiam quisquam nec videbitur in toto monte': quod significet quod prorsus remota sit ab illo, ita extra illud, constat ex significatione `montis,' hic montis Chorebi, quod sit caelum in toto complexu, ita quoque Divinum Verum, nam sive dicas caelum sive Divinum Verum, idem est, angeli enim, ex quibus caelum, sunt receptiones Divini Veri; tota {1} extensio montis illius vocabatur Chorebus, et mons editior in medio ejus vocabatur mons Sinai; inde per `Chorebum' significatur caelum, seu quod idem est, Divinum Verum in toto complexu; internum ejus per montem Sinai, et externum per montanum circumcirca; inde est quod per Chorebum, cum etiam montanum circumcirca intelligitur, significetur externum, videatur n. 10543. Gens Israelitica, quia fuit in externo quod non recepit internum, ita in externo separato ab interno, seu quod idem, extra illud in quo internum, ideo praecipitur quod non quisquam videbitur in toto monte simile significatur per quod gens illa steterit ad ostium tentorii in quo Moscheh, et (x)incurvaverit se ad illud, cap. praec. vers. 8-10, videatur ibi n. 10545-10555. [2] Paucis hic dicetur unde est quod mons Choreb et Sinai significent caelum ac Divinum Verum; creditur in mundo quod angeli sint in regione supra atmosphaerica, ac ibi sicut pneumata subsistant, et quod nullum illis planum sit cui (x)insistant; causa quod talis opinio in mentibus plurium hominum sit, est quia non capiunt quod angeli et spiritus in simili forma sint in qua homines in tellure, ut quod illis facies sint, quod bracchia et manus, quod pedes, verbo, quod corpus; et adhuc minus quod habitationes seu mansiones illis sint; cum tamen angeli et spiritus habitant inter se prorsus sicut homines in tellure, super terra, angeli caelestes super montibus, et angeli spirituales super petris, et qui nondum angeli facti in planitiebus inter montes et inter petras, spiritus autem infernales sub montibus et petris. Haec dicta sunt ut sciatur unde est quod montes in Verbo significent caelum, (c)et in specie mons Chorebus et mons Sinai; etiam angeli interiores habitant editius super montibus, et quo editius eo interiores et perfectiores. Inde patet cur Jehovah descenderit super cacumen montis Sinai cum promulgabatur Lex, et cur Moscheh jussus sit {2}consistere cum Ipso super capite montis. Montes {3} in terris non sunt caelum, sed repraesentant montes super quibus angeli in caelo. @1 i enim$ @2 subsistere IT$ @3 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church