Arcana Coelestia (Elliott) n. 10607

Previous Number Next Number See English 

10607. `Et quisquam non ascendet tecum': quod significet quod gens Israelitica non (x)possit in Divino Vero esse, constat ex significatione `ascendere,' hic in montem Sinai cum Mosche, quod sit non in caelum unde revelatio Divini Veri, ita non posse in Divino Vero esse, nam per `montem Sinai' significatur caelum unde revelatio Divini Veri, videatur n. 8805, 8931, 9420, 10605; et per Moschen repraesentatur externum Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod recipit Divinum Verum; quod gens Israelitica intelligatur, patet, nam de illa dicatur quod `non quisquam ascendet {1}tecum,' et quod nec `quisquam videbitur in toto monte.' [2] Quod Moscheh hic repraesentet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quod recipit Divinum Verum, constat ex singulis in hoc capite, ut quod Moscheh ascenderet in montem Sinai et consisteret ibi in capite ejus, et quod populus {2}removeretur inde; in sequentibus etiam loquitur Jehovah ad Moschen, ut ad illum, et non ad populum, ut vers. 10, Videbit omnis populus, cujus tu in (x)medio ejus, quod mirabile hoc quod Ego faciens tecum: vers. 11, {3} `Custodi tibi id quod Ego praecipio tibi hodie; ecce Ego expellens a faciebus tuis: vers. 12, Cave tibi ne forte pangas foedus habitatori terrae, super quam tu venis: vers. 14, Non incurvabis te deo alteri: vers. 15, Ne forte pangas foedus habitatori terrae, et vocet te, et comedas de sacrificio ejus: {4}vers. 16, Non accipias de filiabus ejus filiis tuis: et sic porro; et dein quod cutis faciei Moschis coruscaret, et quod populus timeret accedere ad illum; et quod ideo daret super faciem velamen cum loqueretur cum populo. Ex quibus patet quod Moscheh in hoc capite repraesentet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quod recipit Divinum Verum, ita per quod Divinum Verum internum translucet. Quod Moscheh repraesentet externum {5}illud et non internum, etiam patet ex singulis in hoc capite, ut quod descenderit Jehovah in nube, et constiterit cum eo, per `nubem' enim significatur externum Verbi; et dein quod Jehovah praeceperit illi externa Ecclesiae et cultus, quae {6}observarentur, et non interna. Simile externum repraesentatum est per Moschen in capite praecedente, ut patet a versibus 7-11, et a vers. 17-23, videatur n. 10563, 10570; at externum quod non recepit internum, erat apud gentem Israeliticam. @1 cum Mosche$ @2 prorsus removebitur [removeretur intended]$ @3 i Cave$ @4 et sic porro$ @5 illorum$ @6 observaret$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church