10587. Sermo fuit primum de loquela eorum in sua tellure; dicebant quod consocient sermonem inter se per viam internam, et non sicut alii per externam, ac id media atmosphaera et medio visu; quod fit hoc modo: cogitant intra se, ac ideae cogitationis communicantur alteri per quendam illapsum in interiora aurium, per viam ignotam in hac tellure, sed usque notam eruditis anatomicis; est enim quidam canalis intra os, qui vocatur tuba Eustachiana, qui apertus est in ore et terminatur in auris conclavi, et circumductus est tenui membrana; per illum canalem illabitur sub tenui sono aer respiratorius, et sic communicatur cogitatio loquens; hoc fit media atmosphaera, ut dictum est; porro cum loquuntur ita inter se, etiam movent labia, tam in communi quam in particulari; et motiunculae illae progrediuntur versus oculos, imprimis versus oculum sinistrum, et ibi interior eorum cogitatio, et ejus vitale se manifestat; hoc fit medio visu, ut dictum est. Inde patuit quod facies eorum unum agat cum eorum cogitatione, facies enim prorsus formata est ad effigiandum et repraesentandum illa quae homo cogitat et amat; inde etiam facies vocatur index animi; sed hoc fit apud sinceros, aliter vero apud insinceros, simulatores, et hypocritas. Ut confirmarer quod ita esset, dabatur illis similiter movere mea labia et meam faciem, et tunc per concordantiam percipere cogitationis eorum objecta. Interrogabantur num ibi aliqui loquerentur per voces sonoras seu sonum articulatum; dicebant quod nesciant quid articulatum soni, sed quod sciant quid sonus. His auditis appercepi causam cur ad spiritus telluris Martis deducti fuerint, et cum illis consociati antequam ad me venirent; est enim similis loquela apud illos, de qua videatur ubi de incolis et spiritibus illius telluris, n. 7359-7362 actum est.