10576. 'Et invocabo nomen Jehovae coram te': quod significet sanctum cultus Divini ibi, constat ex significatione `invocare nomen Jehovae' quod sit sanctum cultus, de qua n. 440, 2724, et ex significatione `coram te' quod sit coram externo, quod Mosche nunc repraesentat, de qua supra n. 10,563, 10,571. Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae supra n. (x)10,575, et in locis ibi allatis, dicta sunt.